- BELLOVACI
- BELLOVACIpopuli Gall, olim belli gloriâ eximii, quos Caesar, corum Duce interfectô, in potestatem accepit; eorum oppid. Bellovacum dicitur, ad Tharam amnem, in provinc. Insulae Franciae. Regio circumiacens, quae satis extensa, vulgo le Beauvaisis: Et Episcopus unus est ex 12. Franciae Paribus. Civitas alias Caesaromagus, ampla et probe munita est, Baudrand. in Ferrar. De Bellovacis sic Vales. Plurimum inter Belgas Bellovacos et virtute, et auctoritate, et bominum numerô valere ait Caesar, l. 2. c. 4. hos posse conficere armata milia centum: eosdem omni tempore in fide atque amicitia civitatis Aeduae fuisse: quos petente Divitiacô Aequô in fidem receperit, sexcentis obsidibus armisque omnibus traditis, quod erat civitas magna, et inter Belgas unctoritate ac hominum multitudine praestabat, et in Gallia maximam habebat opinionem virtutis. Iidem defectione Aeduorum cognitâ, aperte bellum parare coeperunt, propterea quod clientes patronorum suorum auctoritatem atque fortunam sequi consueverant ac debebant. Bellovacit, ad Alesiam obsidione liberaudam, a Principibus Galliae imperata sunt milia armata decem: quos Hirtius scribit, belli gloriâ Gallos omnes Belgasque praestare. Strabo Caesarem sequitur, et interGallos Belgas esse fortissimos, inter Belgas Bellovacos tradit, quos Βελλοάκους Belloacos appellat. Plinio l. 4. c. 17. in Belgica Bellovaci proximi Ambianis memorantur; Prolemaeo in Belgica dicta Βελλούακοι, i. e. Bellovaci vel Belluaci. Florus in epitome l. 114. Livii Bellovacos rebellantes, a Bruto Legato Caesaris victos esse scribit. Caelius in ep. ad M. T. Ciceronem 1. l. 8. Crebri et non belli de Caesare rumores veniunt, ipsum ad Bellovacos circumsideri, interclusum ab reliquo exercitu. Nullum fere nomen peius acceptum a scriptoribus Latinis reperias. Pro Bellovacis nunc Bellovacin dicuntur, ut in Historiae Miscellae MS. l. 6. alias Bellovagui; nunc Belloaci, ut apud Strabonem, interdum Bellovagi, atque Bellevagi, c literâ in g ex more converlâ; saepius Beluaci, ac nonnumquam Beluagi, secundâ nominis syllabâ sublatâ. Vulgo Beauvaisins Nostri appellitant, quasi Bellovacinos aut Bellovacenses. Bellovacorum ager pagus Bellovacensis vocatur, pagus Belloacensis, in Vita S. Ausberti; Beluacensis, in Capitulis Siivacensibus Caroli Calvi, inter Vilcasinum et Vindoilisum: vulgo le Beauvaisis. Eumenius in Panegyrico Constantio Caesari dicto, Bellovacum solum appellat: quod Isarâ, Sequanâ, Ittâ et Aronâ fluviis terminatur, multis vallibus, inprimis Bellovacensi et Claromontanâ insigne, silvisque multis. Coeterum Bellovacorum pattem fuisse Silvanectes putat Sanson, quoniam Caesari et Straboni ignoti sunt Silvanectes, et a Plinio liberi cognominantur: ita ut alteri Genti vel civitati, puta Bellovacae subiecti prmum fuisse, deinde ditioni eius exempti, et Gens per se facti esse videantur. Sed has coniecturas alibi refellimus. Servius in illum v. l. 3. Georg. 204.Belgica vel molli melius, feret esseda collo.Belgica esseda, (inquit) Gallicana vehicula: nam Belgae civitas est Galliae, in qua huiuscemodi vehiculi aut carpenti repertus est usus. Henricus Huntindunensis Archidiaconus, in Historiar. l. 1. quas ad A. C. 1154. deduxit, Galliam Belgicam a Belvaci nobilissima quondam urbe Galliae dictam esse ait. Iohannes Parisiensis in suo Memoriali, quod ante annos 360. composuit, Belgica (inquit) est dicta secundum Isidorum a Belgis, quae nunc Belvacum dicitur. Bernardus Guido, Iohannis aequalis, ita etiam videtur sensisse, licet (ut Isidorus) omissô nomine civitatis: cuius hae sunt verba: Belgis civitas est Galliae, a qua Belgica provincia dicta est. Hos secutus Cluverius, Belgium apud Caesarem agrum Bellovacum interpretatur; Belgas proprie dictos, Bellovacos. Sanson Belgium amplius quam Cluverius facit, et Atrebates, Ambianos, Bellovacos, forte etiam Veromanduos ac Silvanectes Belgiô Caesaris contineri ait: contra Guillelmus Britto, in Philippidos l. 9. a Belga castro S. Winnochi Furnis proximo, Bergus S. Vinnoch, Belgarum et Belgicae nomen ridicule deducit, cum a monte Berga vocari debeat, non Belga; et multis saeculis sit Belgarum appellatione recentior. Robertus Monachus in Chronico, quod in A. C. 1210. desinit, Belgicam (cuius pars est Belgium) appellari tradit a civitate Belgis, quae et Treveris dicitur; Gervasius Tisseberiensis a civitate Belgis in confinio Burgundiae sita super fluvium Soanam. i.e. Aratim, vulgo Baugey dicta, Tinurtium inter et Matisconem, sed in adversa ripa. Lucan. l. 1. Belgas proprie dictos, sive soli Bellovaci, sive qui alii sint, designat haud dubis hôc versu 426. post Nervios, Suessones, Leucos, Treviros, lingones, Remos, Sequanos, Vangiones, et Batavos Belgicae populos commemoratos:Et docilis vector monstrati Belga covini.legitur alias. rostrati. De quo vehiculi genere, a Britannis Belgis monstrati vel traditi Martialis est 24. epigramma, l. 12. v. 1.O Iucunda covine solitudo.Ex quo intelligitur Belgam proprie dictum, apud Lucanum supra, Bellovacum esse posse, Trevirum esse non posse: cum lucanus Belgam illum suum a Treviro ibidem aperte distinguat, v. 441.Tu quoque laetalus converti proelia Trevir.Unde recte ait Sanson, Treviros Belii et Belgatum proprie dictorum finibus non contineri. Belgas istos proprie dictos in Britanniam insulam transiisse facile cum Caesare crediderim, atque ibi colonias condidisse, in primis urbem a Condinio 66. milibus passuum distantem, quae ab ipsis Venta Belgarum cognominata est, et Callevâ Atrebatum 22. milia passuum abest. Ceterum Caesar Remos, Morinos, nervios et Eburones a Belgio aperte distinguit in l. 5. c. 24. cum ait, se ex legionibus unam in Morinos ducendam C. Fabio, legato dedisse, alteram in Nervios Quinto Ciceroni, tertiam in Essuos (vel potius Aeduos) L. Roscio; quartam in Remis cum Tito Labieno, in confinio Trevirorum hiemare iussisse; tres in Belgio collcavisse: his M. Crassum Quaestorem, L. Munacium Plancum, et C. Trebonium legatos praefecisse; unain legionem et cohortes 5. in Eburones misisse: et Eburonibus ac Nerviis Q. Ciceronem oppugnantibus, Caesarem statim nuntium in Bellovacos ad M. Crassum Quaest. misisse. Hirtius scribit, Caesarem 4. legiones in Belgio collocâsse, cum M. Antonio et C. Trebonio et P. Vatinio et Q. Tullio legatis; duas in Aeduos misisse, et ad legiones in Belgium se recepisse, hibernavisseque Nemetocernae: et cum Antonius in hiberna venisset, civitasque Atrebatum in officio maneret, Commium Atrebatem ex Rege privatum cum suis equitibus commeatus complures, qui comportabantur in hiberna romanorum, intercepisse. Ex quo intelligitur, Atrebates in Belgio fuisse, apud quos M. Antonius hiemabat: fuisse et Bellovacos haud dubie, cum Caesar M. Crassum Quaestorem, quem uni e tribus legionibus in Belgio ad hiemandum collocatis legatum praefecerat, paulo post eodem in libro indicet in Bellovacis cum sua legione hiberna habuisse. Verba eius sunt: Caesar statim nuntium in Bellovacos ad M. Crassum Quaestorem mittit, cuius hiberna aberant ab co milia passuum 25. iubet media nocte legionem proficisci celeriterque ad se venire. Exiit cum nuntio Crassus. Cum igitur et Bellovaci, et Atrebates in Belgio vel de Belgio fuerint; procul dubio utrique populi Belgis proprie dictis praeter ceteros adnumerati sunt, sed bellovaci tamen saepius ac magis, quam Atrebates et quilibet alii Belgii populi. Habent Bellovaci ab Oriente, Veromanduos et Suessiones, meridie Parisios, ab Occidente Veliocalses et Caletos, a Septentrione Pontivenses et Ambianos. Urbes eorum, oppida et municipia sunt, Caesaromagus Bellovacorum, caput Gentis; Bellusmons ad Isaram, Comitivae titulô illustris; Bubulae Bulles, vicus olim in literis anni 1075. memoratus; Camliacum Chambli, quod pago Camliaccnsi nomen dedit; Clarusmons Comitatu nobilitatus; Credilium ad Isaram Creil; castellum Gerboreddum, alias Gerboredum, Gerberoy; Insula Adami l' Iste Adam; Mellotum Mello aut Merlou; et Pons ad S. Maxentiam. Maiores vici, quos Burgos vocant, sunt prae ceteris, Britolium Bretevil, olim Comitatus; Castanetum, alias Castinacum Castenoy; Flaviacum S. Geremari S. Germer de Flay; Miliacum vel Milleium Milly; Montiacum vel Monceium Monchi le Chastel; Conteium Conty; Coldunum Coudun. Continet pagus Bellovacus 370. Paroecias rusticanas sub Archidiaconatibus 9. Primus Archidiaconatus est pagi Braiensis, du pays de Bray, II. Archidiaconatus Montium, des Montagnes; III. Archidiaconatus Bellimomtis; IV. Archidiaconatus Montiaci vel Monceii; V. Archidiaconatus Clarimontis; VI. Archidiaconatus Pontis ad S. Maxentiam, VII. Culduni; VIII. Resfonis vel rossonti; IX. et ultimus Britoliensis Archidiaconatus. Archidiaconatus Braiensis continet paroecias 45. Montunus 50. Bellomontesis 44. Montiacensis 49.Claromontensis 34. Maxentianus 46. Coldunensis 35. Rossontensis vel Ressonensis 38. Britoliensis 44. ut Oiselius Bellovacus testatur, qui tamen in numero paroeciarum erravit, et a se ipso, recesfit. Sic enim in Bellovacis erunt 385. Paroeciae rusticanae, non (uti supraa dixit) 370.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.